라틴어 문장 검색

Aerem per foramen exuctione forti attraximus, et statim digito foramen illud obturavimus, et ovum in aquam immersimus, et dein digitum removimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 424:3)
atque foramen illud, postquam globus aqua impletus fuisset, plumbo liquefacto obturavimus, ut globus deveniret plane consolidatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:4)
aut cum aqua sistitur nec effluit in hydriis perforatis, nisi os hydriae ad immittendum aerem aperiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:6)
Per praedominantiam, ut in hydriis perforatis, ubi quiescit aqua et detinetur a decasu, per praedominantiam motus nexus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:7)
Quod si postulet res ut corpora demittantur ad fundum aquarum, veluti intra fluvios aut mare, neque tamen aquas tangant, nec in vasibus obturatis concludantur, sed aere tantum circumdentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:18)
deinde debuerant ova illa manere ita obturata per nonnullos dies;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:23)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장22)
In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장31)
ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장33)
Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장174)
At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter eius orae ulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장11)
quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장6)
16 Nonnumquam autem venter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina evolvantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장1)
Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli (V.26.2). Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장3)
acus ab exteriore parte oram vulneris perforat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION