라틴어 문장 검색

Quem ut vidi, equidem vim lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 4:4)
L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, osculans animum advertit tristiculam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 149:2)
L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, osculans animum advertit tristiculam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 149:2)
unas video mihi a te non esse redditas quas L. Quinctius familiaris meus cum ferret ad bustum Basili vulneratus et despoliatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:5)
sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 4:9)
immo vero legum, iudiciorum, oti, patriae, bonorum omnium) sic amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 11:4)
complexus igitur sum cogitatione te absentem, epistulam vero osculatus etiam ipse mihi gratulatus sum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 2:1)
illud doleo, quae impensa facienda est, in eius partem te miseram et despoliatam venire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 2 4:3)
num igitur eum curare censes, cum Luna laboret, a qua consopitus putatur, ut eum dormientem oscularetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 91:6)
| Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:10)
Despolia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:11)
Non fit mora, despoliatur cocus atque inter duos tortores maestus consistit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:12)
Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus nocturnas, ut suis se teneant, dum redimus a cena.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:1)
Tune sudario manus tergens, quod in collo habebat, applicat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat uxor, osculataque plaudentem est te inquit videre?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:4)
sic nos barcalae despoliamur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION