라틴어 문장 검색

quo quidem tibi perfrui mirifice licuit, cum esses in ista amoenitate paene solus relictus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 1:3)
mihi enim iudicatum est, si modo hoc Caesar aut patietur aut volet, deponere illam iam personam, in qua me saepe illi ipsi probavi, ac me totum in litteras abdere tecumque et cum ceteris earum studiosis honestissimo otio perfrui< tu vellem ne veritus esses ne pluribus legerem tuas litteras, si mihi, quem ad modum scribis, longiores forte misisses, ac velim posthac sic statuas, tuas mihi litteras longissimas quasque gratissimas fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 33 2:6)
tu vero (volo enim abstergere animi tui metum) ad tyrotarichum antiquum redi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 10:3)
si timidus essem, tamen ista epistula mi omnem metum abstersisses ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 24 1:6)
amabo te, advola (consolabor te et omnem abstergebo dolorem) et adduc, si me amas, Marium ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 5:1)
tranquilla re publica mei cives, quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter me tamen perfruantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 2:5)
rursusque oratio tum iracundiam restinguens, turn metum eripiens, tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:6)
si vero aliquid etiam - , tum plane luctum omnem absterseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:6)
quodsi gaudere talibus bonis animi, id est virtutibus, beatum est omnesque sapientes is gaudiis perfruuntur, omnis eos beatos esse confiteri necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:9)
Quod velim facias, primum ut perinde nostris rebus ac nos tuis perfruaris, deinde ut mei expergiscantur aliquando, qui me secure ac prope neglegenter exspectant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 3:1)
Igitur ut te non decurione solum verum etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equestres facultates trecenta milia nummum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 2:2)
Revereatur iam te Bassus ut consulem, tu dilige illum ut quaestorem, nos denique utriusque vestrum amantissimi laetitia duplici perfruamur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 12:1)
Aequum est nos in amore tam mutuo eandem percipere ex te voluptatem, qua tu perfrueris ex nobis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:3)
sine me suavitate eius, sine leporibus perfrui.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 7:2)
ego beatissimum existimo, qui bonae mansuraeque famae praesumptione perfruitur, certusque posteritatis cum futura gloria vivit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION