라틴어 문장 검색

Quia igitur meum consilium hbere desideras, primo videamus, quid sitconsilium (XI a), unde dicatur (XI b), quomodo componatur (XI c), a quibuspostulandum sit consilium (XI d Ņ XVII) quorum consilium sit vitandum (XVIIIŅ XXV), quomodo sit examinandum (XXVI), quando et qualiter sit assumendum(XXVII), quando et qualiter sit retinendum (XXVIII), et quando sit mutandumconsilium vel promissum (XXIX).
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 75:1)
Quando consilium vel promissum possit vel debeat mutari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 156:1)
Nunc superest videre, quando consilium vel promissum mutari possit veldebeat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 157:1)
"Nec promissa servanda sunt, quæ sunt hijs, quibus promiseris, inutilia:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 162:3)
Hoc prava intentione dicebat, ut pauperihomini talenta non redderet promissa.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:17)
Est unum de promissis:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:24)
Fili, ne dimittas pro futuris praesentia, ne forsan perdas utrumque, sicut evenit lupo de bobus promissis a rustico. [p. 32]
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 152:2)
Etsi arrectisauribus multa cupio, promissa tamen audiendi avidus vehementer efflagito.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 178:11)
ut et ipse si timeat Deum, in bonis habitet, et in coelestibus sit, et possideat corpus suum, et dominetur ei quasi in servitutem redacto, et possideat haereditatem gloriae et coelestium promissorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 3:11)
Et ideo cum impetraveris quod petisti, ingrati est tardare promissum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:12)
Arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extimarum diffundit, excellenter accrescens, Alamannorum reges et populi formidantes, per oratores quos videtis, summissis cervicibus, concessionem praeteritorum poscunt et pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:1)
Emensis itaque longis intervallis et planis, cum Hadrianopolim introisset, urbem Haemimontanam, Uscudamam antehac appellatam, fessasque labore diebus duodecim recreans vires, comperit Thebaeas legiones in vicinis oppidis hiemantes, consortes suos misisse quosdam, eum ut remaneret promissis fidis hortaturos et firmis, cum animarentur roboris sui fiducia, abunde per stationes locatae confines, sed observante cura pervigili proximorum, nullam videndi vel audiendi quae ferebant, furari potuit facultatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 15:1)
Volucrum enim ferarumque etiam alieni mundi genera multa sculpentes, ut ad aevi quoque sequentis aetates, impetratorum vulgatius perveniret memoria, promissa vel soluta regum vota monstrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 9:1)
Et eam cum concessione praeteritorum sub hac meruit lege, ut captivos redderet nostros, et quotiens sit necesse, militibus alimenta praeberet, susceptorum vilium more securitates accipiens pro illatis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 4:1)
Recreatus denique tandem, iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae recuperate, concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad precandum admissa multitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris ambiguo, ubi ille solo iussus attolli orandi signum exspectantibus diu monstravit, omnes clipeis telisque proiectis, manus precibus dederunt plura excogitantes, ut vincerent humilitate supplicandi regalem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION