라틴어 문장 검색

362M et noster Plato magis etiam quam Lycurgus, omnia qui prorsus iubet esse communia, ne quis civis propriam aut suam rem ullam queat dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 13:1)
quod si non possimus aliquid proficere suadendo, gratia contendimus et rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac propriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 3:1)
Ego et modestius et constantius arbitratus immanissimum reum non communi temporum invidia, sed proprio crimine urgere, cum iam satis primus ille impetus defremuisset et languidior in dies ira ad iustitiam redisset, quamquam tum maxime tristis amissa nuper uxore, mitto ad Anteiam - nupta haec Helvidio fuerat -;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:2)
dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 130:2)
sed res propriae sunt cuiusque aut paucis communes, verba in universas paranda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 7:1)
Deinde ego quoque illi non tamquam proprium debebo, sed tamquam commune munus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 92:3)
communis iste terror, hic proprie meum
(세네카, Troades 451:1)
quis enim iuvenum nesciat seniorum-que te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem, et si quid heroicus arduum comicus lepidum, lyricus cantilenosum orator decla- matorium, 1 historicus verum satiricus figuratum, grammaticus regulare panegyrista plausibile, sophista serium epigrammatista 2 lascivum, commentator lucidum iurisconsultus obscurum multifariam condiderunt, id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit, tradidisse?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 2:2)
orsus a maiorum suorum suisque et communibus in omnem Graeciam et propriis in Boeotorum gentem meritis, senior iam et infirmior quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 11:2)
Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in deum et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 5:2)
Atque iste motus communi et inveterata opinione habetur pro proprio coelestium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:21)
At quae fracta, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장56)
At quae FRACTA, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 11:4)
At quae fracta, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 11:6)
ilionea paenultimam huius nominis syllabam natura brevem licentia, qua in nominibus propriis omnes syllabae vocales possunt esse communes, produxit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6111)

SEARCH

MENU NAVIGATION