라틴어 문장 검색

Non ita dolet, quia summo soluto deduci deorsum usque ad pubem manu potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:2)
Vbi iam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:7)
Ex quibus euenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa uesica ex facili calculus capi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:1)
Tum uirgini quidem sub ima sinisteriore ora, mulieri uero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga ista transuersa sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 21:6)
Quod si parum proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 23:3)
Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam - contectam eodem ante sed linteolo - protegat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:4)
Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 25:4)
a quibus oritur os, quod pectinem uocant, idque super intestina sub pube transuersum uentrem firmat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:4)
Incipiente vero jam pube, ex iisdem multa, et longae febres, et sanguinis ex naribus cursus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 19:2)
si circa umbilicum et pubem cutis plena est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 1:7)
habere humorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte, quam sinistra, sunt to;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 4:2)
Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat, et male olet, et interdum quasi arenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae, quaeque inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas, sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile, vel rufum, vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 12:1)
At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem interiores partes dolent, in eadem vesica vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 13:1)
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, jungitur per venas cum intestino, eoque osse, quod pubi subest:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 11:1)
Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo ventre posita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION