라틴어 문장 검색

Sed miles, plenis castris et redundante multitudine, in porticibus aut delubris et urbe tota vagus, non principia noscere, non servare vigilias neque labore firmari:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장1)
In conspectu erat nepos parvulus, ob id ipsum miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem ex maxima parte ad ipsum redundantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 26:1)
ambiguum est et in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus et redundans ac larga sapientia, in alio autem loco
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:31)
"quasi et ipsi aliud sint quam monachi, et non, quidquid in monachos dicitur, redundet in clericos, qui patres sunt monachorum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:32)
sola libido insita a Deo ob liberorum creationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:9)
Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:8)
Quidquid viris iubetur, hoc consequenter redundat ad feminas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:6)
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:1)
Ausus tamen obrogare legibus consul Philippus, sed adprehensum faucibus viator non ante dimisit quam sanguis in os et oculos redundaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 8:1)
qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:7)
nonne vides etiam quam late parvus aquai prata riget fons inter dum campisque redundet?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:3)
Nilus in aestatem crescit campisque redundat unicus in terris, Aegypti totius amnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:5)
sed hic fluit et redundat, contra ille breviter et circumcise dicere adfectat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 5:2)
Tollere silva comas, stagnis emergere colles Incipiunt, visoque die durescere valles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:4)
Siccaque sanguineis durescit spuma lupatis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION