라틴어 문장 검색

Quod super est, siquis corpus sentire refutat atque animam credit permixtam corpore toto suscipere hunc motum quem sensum nominitamus, vel manifestas res contra verasque repugnat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:1)
usque adeo falsae rationi vera videtur res occurrere et effugium praecludere eunti ancipitique refutatu convincere falsum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:11)
ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans astrologorum artem contra convincere tendit, proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:8)
Ἐπιτίμησις, quae est obiurgatio, habet et ipsa pathos, id est, cum obiecta isdem verbis refutamus:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 24:1)
qui gemina ratione refutantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2754)
et plus est quod dixit 'volebat', quasi materno gaudens refutaret genus paternum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6262)
pone caput bene particulatim ad id venit, quod aperte dictum refutaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8451)
fors dicta refutet parenthesis, quasi dissimulatio vel remotio, plena abominationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 411)
nam in oblativis auguriis in potestate videntis est, utrum id ad se pertinere velit, an refutet et abominetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2593)
nec deprecor non refuto, non recuso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9315)
refutandae enim sunt allegoriae in bucolico carmine, nisi cum, ut supra diximus, ex aliqua agrorum perditorum necessitate de- scendunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 2010)
traxit autem hoc de Celtiberorum more, qui, ut in Sal- lustio legimus, se regibus devovent et post eos vitam refutant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2182)
"nam periniurium est vires te actionis meae intergressu gravissimae disputationis infringere, cum Octavius integra et inlibata habeat singula, si potest, refutare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 15장 1:4)
),refutatur libro altero (33 13sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)232)
),refutatur libro quarto (12031 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)475)

SEARCH

MENU NAVIGATION