라틴어 문장 검색

a septima spinae vertebra incipit, circa praecordia cum ventriculo committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장35)
deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene venientibus iungitur, atque hinc dextra recurvatum in imo derigitur, qua excernit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장50)
At a renibus singulae venae, colore albae, ad vesicam feruntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장54)
Frictio cum omnibus in homine vertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장24)
fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장28)
17 At renes ubi adfecti sunt, diu male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장1)
bdelli, Hammoniaci, iridis, sebi vitulini aut caprini a renibus, visci, singulorum P. IIII.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장31)
At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum signum iniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장141)
Servari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut ventriculus aut renes vulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장23)
Renibus vero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장63)
Ea constat ex vertebris quattuor et viginti:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장54)
omnesque vertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장59)
Iamque vertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장69)
eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae vertebrarum transversis processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장74)
Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION