라틴어 문장 검색

at ego vitans oculos omnium et quem ipse fabricaveram risum obviorum declinans lateri eius adambulabam obtectus, nec qui laverim, qui terserim, qui domum rursum reverterim prae rubore memini, sic omnium oculis nutibus ac denique manibus denotatus impos animi stupebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:13)
Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 11:2)
Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio , di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius visus est!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 9:1)
sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 3:2)
TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 2:1)
Ita ut res esset plane stupenda videre quot imbres aurei in regis thesauros simul descenderint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:6)
ex quo liquet appetitum inflammandi per se effectum illum stupendum non operari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:4)
Plurima denique exempla adduci poterint plane stupendas consuetudinis vires tam super animum quam super corpus prodentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:17)
Narrat et exsanguis, sibi qualiter id tulit anguis, Tocius atque rei seriem nomenque diei, Quem stupet inmiti sibi tam nunc mente reniti, Et dolet infecti furti se crimine plecti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:17)
Iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:1)
Stupet tergeminus nouo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 29:1)
Legem stupebit aetheris alti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 6:1)
Stupetque subitis mobile uulgus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 20:1)
Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:8)
26 Attonitos quoque raro videmus, quorum et corpus et mens stupet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 26장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION