라틴어 문장 검색

Atticus exinde si cenat, lautus habetur, si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno excipitur vulgi quam pauper Apicius?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI1)
omnis convictus, thermae, stationes, omne theatrum de Rutilo;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI2)
in Rutilo nam luxuria est, in Ventidio laudabile nomen sumit, et a censu famam trahit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI10)
Mitem animum et mores modicis erroribus aequos praecipit, atque animas servorum et corpora nostra materia constare putat paribusque elementis, an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato uritur ardenti duo propter lintea ferro?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV4)
infelix hac forsitan ipsa nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur obrutus et zonam laeva morsuque tenebit, sed cuius votis modo non suffecerat aurum quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena, frigida sufficient velantes inguina panni exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem dum rogat et picta se tempestate tuetur.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV107)
senatus exilio Metelli, damnatione Rutili debilitatus omne decus maiestatis amiserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 3:4)
Fusae Rutili copiae, fusae Caepionis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 11:3)
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:10)
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:1)
Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis Horrebat squamis, surasque incluserat auro, Tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 11:2)
Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis Horrebat squamis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 18:3)
sed vulnere largo Diffusum rutilo nigrum pro sanguine virus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:50)
Nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes Concordesque tulit radios:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:49)
Virgineusque chorus nitidi custodia luci, Et numquam somno damnatus lumina serpens, Robora complexus rutilo curvata metallo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:21)
sic omnia membra Emisere simul rutilum pro sanguine virus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION