라틴어 문장 검색

Dives vero qui sacculum perdiderat, hoc audiens inquit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:42)
Notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto, gregarium quendam post sacculum Parthicum (in quo erant margaritae) repertum, proiectis imperitia gemmis, abisse, pellis nitore solo contentum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 8:1)
Avidis animis corradentes omnia et in sacculos huic quaestui de industria praeparatos farcientes dorso meo congerunt, ut duplici scilicet sarcinae pondere gravatus, et horreum simul et templum incederem.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:7)
Nec moratus meus sacculo et utribus vacuis secum apportatis nudae spinae meae residens ad sexagesimum stadium profectionem comparat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:2)
"sed futurae quaestioni praecavens non statim pretium quod offerebatur accepi, sed Ne forte aliquis inquam Istorum quos offers aureorum nequam vel adulter repperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos annulo tuo praenota, donec altera die nummulario praesente compro- bentur."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:8)
"Plus valuit rebaptizandis colonis tuis, quod numeratum est de sacculo tuo, quam baptizandis populis meis quod manavit de latere meo?"
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:13)
Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea mediae civitatis voce magna et amara clamabat
(불가타 성경, 에스테르기, 4장1)
usque ad fores palatii gradiens; non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장2)
In omnibus quoque provinciis, quocumque edictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장3)
Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum; quam accipere noluit.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장4)
Plange, quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae.
(불가타 성경, 요엘서, 1장8)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum.
(불가타 성경, 아모스서, 8장10)
Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.
(불가타 성경, 요나서, 3장5)
Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere.
(불가타 성경, 요나서, 3장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION