라틴어 문장 검색

Atque revera quemadmodum majorem rerum humanarum notitiam et maturius judicium ab homine sene expectamus quam a juvene, propter experientiam et rerum, quas vidit, et audivit, et cogitavit, varietatem et copiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:6)
Verum fabula illa non male in illos quadrat de sene, qui filiis aurum in vinea defossum (sed locum se nescire simulans) legaverit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:9)
At nemo corpus datum nova natura dotare vel in novum corpus foeliciter et apposite transmutare potest, nisi corporis alterandi aut transformandi bonam habuerit notitiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:3)
Certe praestantissima (ut alibi diximus) in usum reipublicae opera et merita a viris profecta sunt prole carentibus, qui tam affectu quam fortunis rempublicam connubio sibi iunxerunt et dotarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:4)
Ipse autem novis continuo scientiae augmentis dotabitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:5)
Etenim experientia senum in iis quae sub experientia eorum cadunt eos dirigit, sed in rebus novis eos seducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:12)
Verum errores senum non ultra fere procedunt, nisi ut plus fieri potuisset aut citius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:14)
Secundum genus eorum quibus naturales quadam facultates insunt quae magis iuventutem decent quam senectutem, qualis est oratio fluens et luxuriosa quae in iuvene laudatur, in sene non item.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:37)
Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc sedebunt senes et anus in plateis Ierusalem et unusquisque cum baculo suo in manu sua prae multitudine dierum;
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장4)
Omnem etiam laborem facilius vel puer vel senex quam insuetus homo sustinet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장9)
Melior est autem in iuvene fusior, in sene adstrictior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장126)
Atque ex iis quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장79)
Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam in viro, minus saepe in puero vel sene quam iuvene manus dimovendae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장29)
hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas vel inguina, fereque in senibus vel in is, quorum corpus mali habitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장302)
Utrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus vel iis, quorum corpora mali habitus sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장76)

SEARCH

MENU NAVIGATION