라틴어 문장 검색

Sic non Aethiopum campos aestate pererrem nec Scythico brumam sub Iove nudus agam, sic non imbriferam noctem ducentibus Haedis Ionio credam turgida vela mari, sic non Tartareo Furiarum verbere pulsus irati relegam carmina grammatici:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem1)
non illos taedae ardentes, non strata superne lapsuro virgulta solo, non vocibus haedi pendentis stimulata fames, non fossa fefellit;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:168)
Secunda conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua pondere deficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:1)
Id porro genus est siliginis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:4)
Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 3:3)
Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 5:1)
Sed sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum granumque fabae Marsicae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:2)
Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:3)
Nec tamen ea longe nobis aut magna difficultate requirenda est, nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem convertitur in siliginem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:5)
Siliginis modii quinque totidem operas desiderant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 1:3)
Unde etiam pastor ille in Bucolicis ait, Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Noram.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 4:3)
Ea plerumque fit, si per imprudentiam pastoris emissi agni vel etiam haedi roscidas herbas depaverint, quod minime committi oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 21:2)
Pessima est fetura cum matres binae ternos haedos efficiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:2)
Qui ubi editi sunt, eodem modo, quo agni educantur, nisi quod magis haedorum lascivia compescenda, et arctius cohibenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:3)
Anniculae vel bimae capellae (nam utraque aetas partum edit) submitti haedum non oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION