라틴어 문장 검색

XIX. Sed de hoc sancto martyre estimari licet cuius sit sanctitatis in hac vita, cuius caro mortua praefert quoddam resurrectionis decus sine sui labe aliqua, quandoquidem eos qui huiuscemodi munere donati sunt extollant catholici patres suae relationis indiculo de singulari virginitatis adepto privilegio, dicentes, quod iusta remuneratione etiam hic gaudent praeter morem de carnis incorruptione, qui eam usque ad mortem servaverunt, non sine iugis martyrii valida persecutione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:1)
Unde divinum oraculum quasi singulari quodam dono repromittit, quod virgines sequentur agnum quocunque ierit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:3)
Et ut vera loquamur, nullus est qui possit singularis amantis enarrare timores.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:8)
Est igitur amor ille passio, qui ex altera tantum est parte libratus, qui potest singularis amor vocari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:9)
Quod vobis de maledicis enarravi, non illud asserui quasi vellem vobis onus inferre animos cohibendi malorum, sed ut vestra vos talem sedula facta demonstrent ut malorum inde invidia semper sua possit incrementa cognoscere, et ab eorum insidiis bonorum vos defendat opinio, sicut etiam vestra prudentissime superius indicavit auctoritas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:2)
Et amoris vos monet evidenter auctoritas eligere sapientis amorem et non sapientis penitus declinare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:13)
Et hoc est quod evangelica clamat auctoritas;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:17)
tantae tamen auctoritati timeo refragari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 50:3)
Et irrefragabili tibi auctoritate monstramus neminem posse taliter duabus mulieribus cordis dilectione coniungi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:2)
ergo super omnibus est criminibus evitandum, unde non immerito evidenter divina clamat auctoritas crimen nullum esse gravius fornicatione repertum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 7:3)
nam sine largitate omnis in homine virtus mortua videtur et laudis infructuosa iacere, Iacobi apostoli auctoritate testante:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:8)
nam ex ipso Veneris opere, ut physicalis monstrat auctoritas, corporis plurimum potentia minoratur, sed propter amorem corpus minoris cibi et potus assumptione nutritur, et ideo non immerito debet esse potentiae brevioris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:4)
Et iterum atque iterum ea ipsa revolvens, quaerebam si forte possent Scripturarum auctoritate fulciri.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:13)
Eapropter vel ea ipsa quae dicta sunt, si tamen sunt consona rationi, vel certe alia quae disputationis istius poscit utilitas, velim mihi Scripturarum auctoritate probari;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:27)
Multo enim plures gremio caritatis quam amicitiae amplexibus recipiendos, divina sanxit auctoritas.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION