라틴어 문장 검색

postea quam invenit neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens esse coepit ut, eum in mentem veniret ei, resideret, deinde spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro summa solitudine abuteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 2:4)
velocitas in fine temporis exponetur per ordinatam DG, & spatium totum descriptum per aream Hyperbolicam adjacentem ABGD;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 5:3)
Cum ego negarem me agnoscere domum, video quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim spatiantes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:5)
Ego aliquot horis spatiatus in hospitium reverti nihilque aliud quam puerum basiavi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:10)
| Ex is, qui in porticibus spatiabantur, lapides in Eumolpum recitantem miserunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 90:1)
nec auguria novi nec mathematicorum caelum curare soleo, ex vultibus tamen hominum mores colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogitet scio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:4)
Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa intus venit comitem aniculam trahens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:2)
At hercule memoria parentum Claudium Caesarem ferunt, cum in Palatio spatiaretur audissetque clamorem, causam requisisse, cumque dictum esset recitare Nonianum, subitum recitanti inopinatumque venisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 3:1)
Adiacet gestationi interiore circumitu vinea tenera et umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:1)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
Fonticuli sedilibus adiacent;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 40:3)
Inclinato die spatiabatur in porticu;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 2:3)
Adiacet templum priscum et religiosum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 5:1)
Anio, delicatissimus amnium ideoque adiacentibus villis velut invitatus retentusque, magna ex parte nemora quibus inumbratur fregit et rapuit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 3:1)
nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION