라틴어 문장 검색

Prima quidem surgens operum structura fefellit Pompeium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:27)
Iugera mercatus prope busta latentis agelli Et male compactae culmina fulta casae, Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXII1)
ante hunc enim verborum quasi structura et quaedam ad numerum conclusio nulla erat aut, si quando erat, non apparebat earn dedita opera esse quaesitam - quae forsitan laus sit, verum tamen natura magis tum casuque, non umquam aut ratione aliqua aut ulla observatione fiebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 4:1)
quid enim aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut in operibus manu factis tam compositum tamque compactum et coagmentatum inveniri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 96:5)
Sed et verborum est structura quaedam duas res efficiens, numerum et levitatem, et sententiae suam compositionem habent, et ad probandam rem accommodatum ordinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장 1:3)
παρακλεπτέον igitur et occulte in aliquam onerariam corrependum, non committendum ut etiam compacto prohibiti videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:1)
Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime desiderat diligentiam, ut fiat quasi structura quaedam nec tamen fiat operose;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:2)
Orbem jam descriptum spectanti & reliqua Cometae hujus Phaenomena in animo revolventi haud difficulter constabit quod corpora Cometarum sunt solida, compacta, fixa ac durabilia ad instar corporum Planetarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:1)
Ummidia Quadratilla paulo minus octogensimo aetatis anno decessit usque ad novissimam valetudinem viridis, atque etiam ultra matronalem modum compacto corpore et robusto.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 1:1)
unde saluteris, color hic tibi protinus index et structura mei carminis esse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 132)
est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda ferae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권342)
Cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, ante pedes posita est, antemnis apta ferendis, sumptaque harundinibus compacta est fistula centum, senserunt toti pastoria sibila montes, senserunt undae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 73:3)
Multae urbes magnae sunt structurae quae suo non funguntur munere, quaeque immoderate aquam vimque insumunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 58:2)
Si architectura animum cuiusdam aetatis reddit, ingentes structurae et domus ordinatim dispositae spiritum artis technicae globalizatae exprimunt, in qua permanens rerum confectarum novitas cum gravi taedio coniungitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 150:6)
sed etiam homo sibi ipsi a Deo datus est eique est ideo observanda structura naturalis et moralis qua est donatus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 153:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION