라틴어 문장 검색

Trans Iordanem quoque ex adverso Iericho, contra orientem Iordanis de tribu Ruben: Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis,
예리코 맞은편 요르단 강 건너 동쪽의 르우벤 지파에게서는 광야에 있는 베체르와 그 목초지, 야하츠와 그 목초지, (불가타 성경, 역대기 상권, 6장63)
Cademoth quoque et suburbana eius et Mephaath cum suburbanis suis.
크데못과 그 목초지, 메파앗과 그 목초지가 돌아갔다. (불가타 성경, 역대기 상권, 6장64)
Necnon et de tribu Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis,
가드 지파에게서는 길앗에 있는 라못과 그 목초지, 마하나임과 그 목초지, (불가타 성경, 역대기 상권, 6장65)
de tribu autem Beniamin: Gabaon et Gabaa et suburbana earum et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates tredecim, singulae per cognationes suas.
벤야민 지파의 지역에서도 게바와 그 목초지, 알레멧과 그 목초지, 아나톳과 그 목초지가 아론의 자손에게 돌아갔다. 씨족을 통틀어 그들이 받은 성읍은 모두 열세 성읍이다. (불가타 성경, 역대기 상권, 6장45)
sed et Hesebon cum suburbanis eius, et Iazer cum suburbanis suis.
헤스본과 그 목초지, 야제르와 그 목초지가 돌아갔다. (불가타 성경, 역대기 상권, 6장66)
Dederunt ergo eis urbem ad confugiendum: Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis,
그들은 도피 성읍들을 받았는데, 에프라임 산악 지방의 스켐과 그 목초지, 게제르와 그 목초지, (불가타 성경, 역대기 상권, 6장52)
Iether quoque et Esthemo cum suburbanis eius, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis,
힐레즈와 그 목초지, 드비르와 그 목초지, (불가타 성경, 역대기 상권, 6장43)
His igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et ortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum come et susurrus avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multe oculorum auriumque illecebre, ne per luxum et habundantiam copiarum anime fortitudo mollesceret et eius pudicitia stupraretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:12)
Et ecce coram te omnes mundi deliciae et divitiae, aurum, argentum, lapides pretiosi, urbes muratae, castra turrita, ampla aedificia, sculpturae, picturae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:19)
Vestes non a nativo colore materiae appositivi coloris adulteratione degeneris, suburbanae materiae vulgaritatem artificiosae operationis defendebant subsidio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:7)
Haec imperatoris promissa decreta et firmata dux intelligens, ex consilio suorum castra movit a muro civitatis, et [0419B] iterum trans pontem hospitandi gratia in brachio maris in muratis aedificiis secessit, universum populum admonens, ut pacifici essent, et sine seditione necessaria emerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:3)
Manat enim illic fons, murato et arcuato opere sic exaltatus ut impetu et abundantia aquarum rivum in origine sua tantum procreet, ut omnis exercitus illum exhaurire nequiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:4)
Tantum de monte Sion rivulus perexiguus manat, cujus subterraneus ductus a palatio Salomonis est jactu sagittae, usque ad eum locum quo aedificium in modum claustri muratum et quadratum habetur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:8)
Deinde intra septem montium culmina, per acclivitates planitiemque posita urbis membra collustrans et suburbana, quicquid viderat primum, id eminere inter alia cuncta sperabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:2)
Dein velut numine summo fatales contorquente manubias, ventosque ab ipsis excitante cardinibus, furentium incubuit procellarum, cuius impetu pulsorum auditus est montium gemitus, et elisi litoris fragor, haecque secuti typhones atque presteres, cum horrifico tremore terrarum, civitatem et suburbana funditus everterunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION