라틴어 문장 검색

Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset totoque corpore interior periculo volneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit et in spatium ingens ruentem porrexit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 94:1)
Pax ocreas donat, Probitas calcaria confert, Loricam Pietas, galeam Prudencia, telum Vera Fides, ensem Racio, Constancia scutum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:4)
Ergo telorum siluam pluresque sagitas Plantat in hostili clipeo uestitque sagitis Pestis Auaricie, sed telum parcius intrat Scutum nec clipeo sua spicula firmiter herent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:3)
Quod videns exercitus Dei viventis, adunata manu, et facta testudine viminea vallum superans, audaci transitu muros impetunt, turrim muris eminentem uncis ligonibus perrumpere et perforare moliuntur, quam Turci interius coacervatione lapidum compleverant, ut validius staret densitate lapidum, et si forte exterior murus a Gallis corrumperetur, volentibus penetrare impedimento esset congeries infinitorum lapidum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 62:3)
Dux vero Godefridus, videns tam ferocissimum et crudelissimum saevire, nec tot sagittarum in fixione deficere, sed plures fidelium illius jaculatione perire, arrepto [0430D] arcu baleari, et stans post scuta duorum sociorum eumdem Turcum trans vitalia cordis perculit, sicque mortuum ultra a caede horrenda compescit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:10)
Tandem tot millium lapidibus a collo et capite illius scuto avulso, fractis cervicibus juxta muros obruitur et in ipsa lorica et galea moritur in aspectu omnium fidelium, nequaquam illi subvenientium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:7)
[0436D] Gerardus de Keresi, in equo laudabili residens, in eadem hostium insecutione, in supercilio montis adhuc Turcum manentem et nimium audentem viribus respiciens, scuto tectus fortiter hasta incurrit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:5)
licet nunc incautus sine tegmine scuti et indumento ferri ad clamorem peregrinorum subito in pomarium contenderit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:4)
Ad haec Henricus de Ascha castello, miles sua in terra nominatissimus, filius Fridelonis, unus de collateralibus ducis Godefridi, audito clamore et strepitu, scutum et gladium arripiens, velociter ad arcem turris properat, duobus [0499D] sibi adjunctis probis tironibus, Francone scilicet et Sigemaro carnaliter cognatis, incolis villae quae dicitur Mechela super Mosam fluvium, ut inimicos immissos a turri repellerent, existimantes se cum urbe ab aliquibus fratribus auro vel argento corruptis, venditos fuisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:6)
Qui Deo favente pontem anticipantes, in Turcos sagitta infestos irruerunt, scuto tectis pectoribus resistentes, et a loco amoventes, quousque ad stationem equorum ipsorum sagitta Christianorum transvolante, perventum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:2)
In cisternam autem regiam, quae ante fores ejusdem [0548C] palatii in modum lacus amplitudinem et magnitudinem cavatione continet, testudinem fornicei operis desuper habens, marmoreis undique subnixa columnis, plures Sarracenorum per gradus, qui ad hauriendam aquam introeuntes perducunt, confugerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:1)
Per ea vero foramina, quae trans testudinem ora in modum putei habebant, tam Christiani quam Sarraceni praecipiti fuga, caecoque cursu cadentes, non solum submersione perclitabantur, sed et fractis collis et cervicibus, aut ruptis visceribus exstinguebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:3)
Ex omni stillicidio pluviarum, ab ipsius tecti palatii canalibus, templique Domini testudine, et a tectis multorum aedificiorum, confluente, haec cisterna adimpletur, per circulum anni frigidam ac salubrem aquam abunde omnibus illic urbem inhabitantibus administrans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:5)
In media si quidem testudine ejusdem templi moderni, quod nunc mirifico opere signorum desuper murorum parietes in circuitu continet, rotundam catenam infixam esse asseverant, in qua vas aurei fulgoris et operis, ponderis vero circiter ducentarum marcarum, pendere semper solet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:9)
Hoc vero signum sanctae crucis quo munimur et sanctificamur, procul dubio spirituale nobis scutum est contra jacula inimicorum, et in eodem sperantes, tutius adversus pericula cuncta stare audemus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION