라틴어 문장 검색

Quemadmodum enim ipse in persona sua et nuptiis finalem introduxerat concordiam in lite illa magna quae de titulo coronae tam diu pependerat, ita et hac lege (de qua loquimur) similem pacem et tranquillitatem circa privatas subditorum terras et possessiones stabilivit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 6:2)
Per quas nuptias existimabat regnum Neapolitanum (de quo tam diu inter regem Arrgoniae et regem Gallum certatum ferat, quodque noviter tandem tranquillitatem sortitum est) posse saltem in parte deponi intra suas manus, qui pignus tam tuto tueri possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:15)
atque ab abstractae sapientiae serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diviniore) arcere et summovere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:5)
in quo vertice etiam relatum est, tantam fuisse serenitatem et tranquillitatem a pluviis et nivibus et ventis, ut sacrificantibus literae descriptae digito in cineribus sacrificiorum super aram Jovis, manerent in annum proximum absque ulla perturbatione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:10)
Nam eos reddit animo degeneres, fallaciis deditos, ignobilium consortio se delectantes, magisque ad luxum propensos quando rerum copiam adepti sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:15)
Cui inservit commercii rationes bene liberare et bene librare, artifices et manufacturas introducere et fovere, desidiam et otium profligare, luxum et profusionem sumptuariis legibus coercere, solum et agros cultura lucrosissima subigere, rebus venalibus pretia iusta imponere, census et tributa moderari, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:4)
sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:9)
nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:23)
Nec inerti perdita luxu,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 3:1)
Ac iam conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit ut se ex loco movere non possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 15장3)
quod aequinoctium suberat, necessario angustius milites collocavit ac summa tranquillitate consecuta, secunda inita cum solvisset vigilia, prima luce terram attigit omnesque incolumes naves perduxit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 23장6)
quod is vitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium155)
quod is uitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 53:2)
cum luxu, an cum frugalitate.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 53:8)
quodcumque profunda traxit avaritia, luxu peiore refundit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:104)

SEARCH

MENU NAVIGATION