라틴어 문장 검색

Super omnia ,illi invidiam in se concitant maxime qui fortunarum suarum amplitudinem insolenter et tumide ostentant, nunquam sibi placentes nisi dum potentiam suam iactent vel per pompam exteriorem, vel triumphando de adversariis aut competitoribus suis deiectis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 12:2)
Ante omnia vero mos ille triumphandi apud Romanos non res erat ex pompa aut spectaculum quoddam inane, sed inter prudentissima plane nobilissimaque instituta numerandos, utpote qui in se haec tria haberet, ducum decus et gloriam, aerarii ex spoliis locupletationem, et donitiva militum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 15:14)
Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:16)
unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:5)
Patribus indecores curules.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 6:1)
Quibus ex rebus sibi eam dignitatem quae est per gentes clarissima notissimaque, conciliavit adulescentulusque atque eques Romanus triumphavit.
(카이사르, 아프리카 전기 22:5)
nam ut sui triumpharent sponte mortem subiit.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM180)
si tibi servili placuit foedare curules crimine, procedat laxata compede consul, rupta Quirinales sumant ergastula cinctus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:17)
quemcumque meae vexere curules, laxato veniat socium aversatus Averno.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:275)
celebrate tribunal pro thalamis, verso iam discite more curules, non matrum pilenta sequi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:288)
una domus totiens una de gente triumphet.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:230)
ipsa, triumphatis qua possidet aethera regnis, adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:35)
talem te protinus anni formavere rudes, et dignum vita curuli traxit iter primaeque senes cessere iuventae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:9)
Nec dilata tuis Augusto iudice merces officiis, illumque habitum, quo iungitur aulae curia, qui socio proceres cum principe nectit, quem quater ipse gerit, perfecto detulit anno deposuitque suas te succedente curules.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:136)
non hic violata curulis, turpia non Latios incestant nomina fastos;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:142)

SEARCH

MENU NAVIGATION