라틴어 문장 검색

Regina e speculis ut primum albescere lucem vidit, et aequatis classem procedere velis, litoraque et vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum, flaventesque abscissa comas, "Pro Iuppiter, ibit hic" ait "et nostris inluserit advena regnis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:2)
adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam ambiguitate conditur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 205:1)
itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut principio statim orationis Lucium Pisonem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 333:2)
Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes interque eas Leptis, deinde Philaenon arae, quem locum Aegyptum versus finem imperi habrere Carthaginienses, post aliae Punicae urbes.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장4)
aliut enim intercisus uersus significaturus est, aliut totus significat.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 26:14)
Abscissa est illi lingua et est rogandi genus rogare non posse.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.26)
Non solum autem subpositi eidem feretro, uel adpositi curantur egroti, sed et astulae de illo abscissae, atque ad infirmos adlatae citam illis solent adferre medellam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:1)
eo intentius dictator in moenia hostium versus id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in castra vis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 310:1)
BD abscissam primam, Bd abscissam novam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 65:10)
dico quod abscissa unius lateris ad latus illud, ut pars lateris contermini inter punctum contactus & latus tertium, ad abscissam lateris hujus contermini.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 89:4)
adeo in aequatione quavis, qua relatio inter abscissam AD & ordinatam DG habetur, indeterminatae illae AD & DG ad unicam tantum dimensionem ascendunt, scribendo in hac aequatione OA × AB ÷ ad pro AD, & OA × dg ÷ ad pro DG, producetur aequatio nova, in qua abscissa nova ad & ordinata noua dg ad unicam tantum dimensionem ascendent, atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 66:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION