라틴어 문장 검색

Sed Richardus comes noctu in natale sanctorum Innocentium commisit cum eis proelium et victor existens compulit eos redire in Sequanam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 61:2)
20) de loco Sanctis 'opinatissimo' vastato et ecclesia S. Victoris incensa enarrantur, quam cladem scriptor non modo vehementissime doluit, sed etiam oculis vidisse videtur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:3)
Eodem anno hiemps turbulenta, mutabilis et pluvialis valde, ut pene absque gelu omnino, ut in sequentibus patuit in aecclesia sancti Victoris.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 81:4)
Atque, quod omnibus audientibus et videntibus nimium dolendum est, aecclesiam sancti Victoris mirifico opere constructam incenderunt igni, omnia quae intus aut foris sanctuarii repperierunt rapuerunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:3)
Sanctum vero corpus Victoris prepositus fratrum equo ascenso et loculo ante se posito cum solo presbitero Coloniam noctu perduxit in magno periculo, nonnisi meritis sancti intervenientibus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:6)
Karolus frater eius Gallis, Aquitaneis atque Wasconiis praeerat, sepissime paganorum infestationem sustinens semperque eis censum opponens et numquam in bello victor existens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:9)
uictor Tantus erit, uicti gloria quanta fuit.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:13)
Quadrupedes pugnant auibus, uictoria nutat.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:1)
Amplexatur aues ulnis uictoria letis, Pro titulo penam transfuga sumat auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:6)
si uenerit Argus, Argum si poteris fallere, uictor eris.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:14)
uictor abi.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:85)
victor esset hostium,
(ARCHIPOETA, VII46)
Quod etiam vivente praedicto fratre suo, si dignaretur accipere, facillime cum consensu omnium potuerat invenire, nempe quia et sapientia et cunctis moribus bonis cunctos fratres suos praecellebat, et insuper eo quod nimium bellicosus et victor prope in omnibus bellis erat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:2)
Peto igitur, sicut iam petivi per fratres nostros, bonos atque honestos viros, quos ad tuam eximietatem misi, ut quaerere digneris utrum Proculiani presbyter Victor non hoc ab epi- scopo suo mandatum acceperit, quod officio publico renuntiavit, an forte, cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum illi apud acta prosecuti sint, cum sint communionis eiusdem;
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 5:2)
Nec debet, cum proeliatur, infringi, qui vult post proelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona victoribus.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION