라틴어 문장 검색

Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 7:3)
nona summissum rotat hora solem, partibus vixdum tribus evolutis, quarta devexo superest in axe portio lucis, nos brevis voti dape vindicata solvimus festum, fruimurque mensis adfatim plenis, quibus inbuatur prona voluptas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium2)
vixdum elocutus martyr hanc peregerat orationem, cum furens interserit Asclepiades:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1216)
Vixdum dimidium dixeram, intellexerat;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 24)
impossibilia aggrediantur, pro effectis relinquant vixdum inchoata, de homine dicere quam de causa malint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 322:4)
Iamque paulum a fuga aberant, cum Sulla profligatis iis, quos aduersum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장10)
Haec quoque, quae venit, quaestio profligata est in prioribus ;
(세네카, 행복론, Liber VII 73:1)
deinde, ut possit hoc aliquis emeritis iam stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere et ad alios actus animum referre virginum Vestalium more, quae annis inter officia divisis discunt facere sacra et cum didicerunt docent.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 11:1)
aetate, quae media, patres nostri sub uno contubernio, vixdum a pueritia in totam adulescentiam evecti, principi Honorio tribuni notariique militavere tanta caritate peregrinantes, ut inter eos minima fuerit causa concordiae, quod filii amicorum commemorabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Aquilino suo salutem 2:1)
vixdum exorta dies et iam comitatus Agyrte Tydides aderat praedictaque dona ferebat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:66)
Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto omina, iam festa fervet domus utraque pompa.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam102)
non illud culpa senectae - quippe ea bissenis vixdum orsa excedere lustris - , sed labor intendens animique in membra vigentis imperium vigilesque suo pro Caesare curae, dulce opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici30)
Vixdum caerula nox subibat orbem, descendit media nitens harena densas flammeus orbis inter umbras vincens Gnosiacae facem coronae, conlucet polus ignibus nihilque obscurae patitur licere nocti, fugit pigra Quies inersque Somnus haec cernens alias abit in urbes, quis spectacula, quis iocos licentes, quis convivia, quis dapes inemptas, largi flumina quis canat Lyaei?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres33)
Tibereia primum aula tibi vixdum ora nova imitante iuventa panditur - hic annis multa super indole victis libertas oblata venit - nec proximus heres, immitis quamquam et Furiis agitatus, abegit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum29)
vixdum coeptus equis labor, et iam pulvere quarto campum ineunt, iamque et tepidis sudoribus artus effeti, et crassum rapit eiectatque vaporem cornipedum flammata sitis, nec iam integer illis impetus, et longi suspendunt ilia flatus, hic anceps Fortuna diu decernere primum ausa venit, ruit, Haemonium dum fervidus instat Admetum superare, Thoas, nec pertulit ullam frater opem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권186)

SEARCH

MENU NAVIGATION