라틴어 문장 검색

nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 71:1)
namque erit alius historiae magis idoneus, alius compositus ad carmen, alius utilis studio iuris, ut nonnulli rus fortasse mittendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 135:2)
totum autem declamandi opus qui diversum omni modo a forensibus causis existimant, ii profecto ne rationem quidem, qua ista exercitatio inventa sit, pervident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 155:1)
nihil ergo inter forense genus dicendi atque hoc declamatorium intererit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 157:1)
nam et divisio, cum plurimum valeat in causis, speciem virium minuit, et rudia politis maiora et sparsa compositis numerosiora creduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 175:2)
mille alia, sed aut eadem aut ex eisdem composita;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 232:1)
sed alii sunt eius sermones ad coarguendos, qui contra disputant, compositi, quos ἐλεγκτικούσ vocant, alii ad praecipiendum, qui δογματικοί appellantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 235:2)
quae si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 334:2)
ideoque minus miror esse, qui nihil ab eo scriptum patent, haec autem, quae feruntur, ab alis esse composite.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 15:4)
quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem profecto est quae dialecticae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 57:3)
novissime κεῖσθαι, quod est compositum esse quodam modo, ut calere, stare, irasci.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 107:3)
neque infitias eo, quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque, quos priora tempora tulerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 191:1)
nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda quae dicebantur fuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 267:1)
quanquam haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis compositae certis agentium nominibus continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 269:2)
frequentissime vero in iis utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, alloquitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 271:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION