라틴어 문장 검색

et quae plus habent aeris, sunt tenera;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장8)
non minus etiam fabri aerarii de his lapidicinis in aeris flatura formis comparatis habent ex his ad aes fundendum maximas utilitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장20)
itaque pilis lapideis, structuris testaceis, parietibus caementiciis altitudines extructae contignationibus crebris coaxatae cenaculorum ad summas utilitates perficiunt despectationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장77)
summis parietibus structura testacea sub tegula subiciatur altitudine circiter sesquipedali habeatque proiecturas coronarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장81)
cum enim in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possint ex imbribus aquae perpluere, non patietur lorica testacea laedi laterem, sed proiectura coronarum reiciet extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum latericiorum structuras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장83)
itaque satius esse videtur inpensa testaceorum in sumptu, quam compendio craticiorum esse in periculo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장90)
at vero aeris hiberni vis comprimit et consolidat eas per id, ut supra scriptum est, tempus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장7)
item testacea spicata tiburtina sunt diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas nec extantes tumulos, sed extenta et ad regulam perfricata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장19)
supra autem sive ex tessera grandi sive ex spica testacea struantur fastigiis, quibus est supra scriptum, et cum sic erunt facta, non cito vitiabuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장35)
tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, uti trullissationem testaceam ceam non respuant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장12)
Foditur enim infra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binum, et solo festucato inducitur aut rudus aut testaceum pavimentum ita fastigatum, ut in canali habeat nares.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장19)
neque enim argentum neque aes sine eo potest recte inaurari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장13)
ea aes cyprum limis crassis uti scobis facta mixta conspargitur, ut conglomeretur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장4)
ita aes et ea harena ab ignis vehementia confervescendo cum coaluerint, inter se dando et accipiendo sudores a proprietatibus discedunt suisque viribus per ignis vehementiam confectis caeruleo rediguntur colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장7)
ubi vero aurum, argentum, ferrum, aes, plumbum reliquaeque res earum similes fodiuntur, fontes inveniuntur copiosi, sed hi maxime sunt vitiosi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION