라틴어 문장 검색

forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 44:1)
ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam, mortem occubuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 72:1)
inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnis corporis partes hinc quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 353:1)
matura res erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 503:4)
ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 683:2)
necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis quaererent quid rei esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 40:1)
T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat, cum multa referret sua familiaeque decora, adfirmabat neque in Quinctia gente neque in civitate Romana indolem tam maturae virtutis unquam exstitisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 139:1)
fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 616:1)
et trahi bellum salubriter et mature perfici potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 688:2)
quae res eum necdum compositis maturisve satis consiliis oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 144:2)
videbaturque aeque diuturnus futurus labor ac Veiis fuisset, ni fortuna imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis virtutis specimen et maturam victoriam dedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 305:1)
Romanis solum eo convenientibus ex agris qui aut proelio adverso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus ut in parte praedae essent, maturum iam videbatur repeti patriam eripique ex hostium manibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 492:2)
ad Velitras adversus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 232:1)
cede unus omnibus et patere te vinci consilio ut maturius bello vincas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 247:2)
maximeque eam pestilentiam insignem mors quam matura, tam acerba M. Furi fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION