라틴어 문장 검색

atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum uinum redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 4:5)
Post sanguinis missionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:4)
si redit, sanitas quoque prospicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:5)
tum id membrum, quod deficit, si potest, per se, si minus, per alium moueatur, et ui quadam ad consuetudinem suam redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 3:5)
tum ad uinum redire.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 9:3)
nam redit huic inbecillitas sua, nisi eisdem defenditur bona ualetudo, quibus reddita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 3:6)
Vbi sublatus est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 11:4)
nam facile id malum redire consueuit, et, siue cum frigus subit siue aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis reuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 4:5)
Deinde ubi ad se redit, circumcidendum uinum est in totum annum, etiamsi casus idem non reuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:5)
Ac nisi inde retro redit et tortus exstet, febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:52)
Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 23:2)
Neque id sine causa fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in anticum statum redeat, celerrime hirundinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 69:4)
Illic uiam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:5)
quae maior fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:2)
eoque fit, ut is eo, unde ui abductus est, redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION