라틴어 문장 검색

ubi studia municipiorum, ubi Italiae voces, ubi denique tua, M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque defensio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 3:5)
nunc denique, si haec arma contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 2:2)
itaque tum vestrum difficilius iudicium, mea facilis defensio fore videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 2:1)
Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis . . . minus diligenter illius existimationem quam rem M. Tulli viderer defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 3:1)
namque antea non defensionis tuae modus, sed nox tibi finem dicendi fecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 1:2)
Cum iudicium ita daret ut hoc solum in iudicium veniret, videreturne vi hominibus coactis armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet 'inivria,' putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 5장 3:2)
quod additum est 'dolo malo,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur omnis tua defensio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 1:6)
nunc, sive illa defensione uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:2)
an, qua in re praetor illi improbam defensionem tolli voluit, in ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:5)
an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 1:2)
ei qui de vi confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam maiores reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 2:3)
' haec est illorum in causa perdita extrema non oratio neque defensio, sed coniectura et quasi divinatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 2:2)
verum quoniam tibi instat Hortensius ut eas in consilium, a me postulat ne dicendo tempus absumam, queritur priore patrono causam defendente numquam perorari potuisse, non patiar istam manere suspicionem nos rem iudicari nolle;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장1)
Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 1:2)
quare nunc populati atque vexati cuncti ad me publice saepe venerunt, ut suarum fortunarum omnium causam defensionemque susciperem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION