라틴어 문장 검색

vadunt igitur in proelium urgentes signiferos, et ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 178:2)
ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut ex insidiis concurrerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 360:1)
tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis qui sacris praecinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 430:1)
concurrunt infensis animis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 455:1)
itaque armis virisque ad opprimendum C. Marcium consulem concurrunt, protinus inde Etruriam per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi potestatem non faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 539:2)
simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte victoria inciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 567:1)
Samnites desperato improviso tumultu, quando in apertum semel discrimen evasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt concurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 176:1)
prius concurrit Volumnius quam Appius ad hostem perveniret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 255:1)
itaque fronte inaequali concursum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 256:1)
concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum et pro se quisque nomina dabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 341:1)
primo concursu adeo aequis viribus gesta res est ut si adfuissent Etrusci et Umbri, aut in acie aut in castris, quocumque se inclinassent accipienda clades fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 386:2)
priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 592:1)
et ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 46:1)
quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 125:1)
iis copiis concursum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 583:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION