라틴어 문장 검색

at rerum particularium non refragantium causas ad illa principia sua laboriose et pertinaciter accommodabant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:13)
nos, propter inhibitionem quandam pronuntiandi et principia certa ponendi donec per medios gradus ad generalissima rite perventum sit, suspensionem quandam judicii tueri, atque ad Acatalepsiam rem deducere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 313:2)
Consentaneum igitur duxi affectui et obligationi meae erga illustratissimam dominationem tuam, ut nomen tuum illius praefigam, tam in editione Anglica quam Latina.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:5)
Has autem Delibationes illustrissimae dominationi tuae dico, cum sint ex fructibus optimis quos gratia divina calami mei laboribus indulgente exhibere potui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:8)
Deus illustrissimam dominationem tuam manu ducat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:9)
Illustrissimae dominationis tuae servus devinctissimus et fidelis,
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 4:1)
Sed adhuc maior blasphemia fuerit si quis Deum introducat dicentem descendam et ero similis principi tenebrarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:6)
Cum enim verissime dictum sit adulatorum principem, quocum caeteri adulatores minores conspirant, esse unumquemque sibi ipsi profecto amator, aliquid amplius est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:13)
Idcirco videmus audaciam in democratiis plurimum valuisse, apud senatores vero et principes certe minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:23)
Ea est ut principes huic rei perpetuo inviglent ne quis ex vicinis in tantum excrescat (vel novis territorii augmentis, vel commercium ad se trahendo, vel proprius accedendo, et similibus) quo maiorem nanciscatur laedendi potestatem quam antea habuerat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:3)
Roxolana, uxor Solymanni, perniciem intulit Mustaphae celeberrimo illi principi, atque alias successionem et domum mariti sui perturbavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:4)
Tertio, quod subsit periculum a consiliis infidelibus, quae tendant potius in commodium consulentis quam principis ipsius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:6)
Quantum ad occultationem consiliorum, non tenentur principes omnia cum omnibus consiliariis communicare, sed tam personas quam negotia cum delectu excerpere possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:2)
Asciscant sibi principes, ante omnia, ingenia talia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 6:4)
Vera enim consiliarii constitutio haec, ut peritior sit in negotiis principis quam in moribus eius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION