라틴어 문장 검색

Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas repi-ime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:39)
Ad privatas veniam dignitates nec de his loquar, qui excedunt biennium;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:3)
Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu evasisse se putat, quod Assae 1 vivit inglorius.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:7)
Apud illos in viris pudicitiae frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non voluptas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:13)
Insperati ubique aderant et famam celeritate vincentes non religioni, non dignitatibus, non aetati, non vagienti miserebantur infantiae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:6)
Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:10)
Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae secundaque post Deum foederatio, non est laus, si vos diligitis;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:8)
Illa te diu portavit, diu aluit et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:4)
Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:31)
Sit tecum filius monachus, pietatis viduitatisque praesidium.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:6)
- quod, si infatuetur, foras proicitur in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinio quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri et sterile animarum solum pinguescere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:17)
Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas et alienas appetunt, quorum dedecus in propatulo est sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:3)
Crudelitas ista pietas est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:29)
Non est facile de perfecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit et honorat vocabulum dignitatis, verum, qui homines sumus et interdum contra annorum maturitatem puerorum vitiis labimur, si me vis corrigi deliquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:35)
Christus dura corda mollivit et inter cruentos gladios invenit locum pietas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION