라틴어 문장 검색

nam si qua nostris qualitercumque gratia reverentia fides chartulis inest, sciat aetas volo postuma nihil tua fide firmius forma pulchrius, sententia iustius patientia tolerantius, consilio gravius convivio laetius colloquio iocundius.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Fortunali suo salutem. 2:1)
cuius si convivio tectoque succedas, dapes Cleopatricas et loca lautia putas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 8:2)
sed tu, flos sacerdotum gemma pontificum, scientia fortis fortior conscientia, minas undasque mundialium sperne nimborum, quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa convivia patriarcharum vel ad nectar caelestium poculorum per amaritudinum terrenarum calices perveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 2:2)
sed vix nova gaudia celat Pelides avidusque novos heroas et arma vel talis vidisse cupit, iamque atria fervent regali strepitu et picto discumbitur auro, cum pater ire iubet natas comitesque pudicas natarum, subeunt, quales Maeotide ripa, cum Scythicas rapuere domos et capta Getarum moenia, sepositis epulantur Amazones armis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:38)
Vixdum caerula nox subibat orbem, descendit media nitens harena densas flammeus orbis inter umbras vincens Gnosiacae facem coronae, conlucet polus ignibus nihilque obscurae patitur licere nocti, fugit pigra Quies inersque Somnus haec cernens alias abit in urbes, quis spectacula, quis iocos licentes, quis convivia, quis dapes inemptas, largi flumina quis canat Lyaei?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres33)
nec quo convivia migrent, quamvis innumerae gaudentia rura superne insedere domus et multo culmine dives mons nitet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis28)
Regia Sidoniae convivia laudat Elissac.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum1)
Nee post Sidonii letum ducis aere potita egregio plebeia domus, convivia Syllae ornabat semper claros intrare penates adsuetum et felix dominorum stemmate signum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis32)
qualia per Rhodopen rabido convivia coetu Bistones aut mediae ponunt convallibus Ossae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권29)
"quodsi propioribus actis est opus, ecce animos doceat Rhodopeia coniunx, ulta manu thalamos pariterque epulata marito."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권60)
Bonorum ultro ad convivia accedunt boni.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, B11)
Oriente sole consilium, occidente convivium.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, O12)
Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde, et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet tenebrarum, libidinum impiarum in verecundiam1 procurent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 1:1)
Haec qui editis, quantum abestis a conviviis Christianorum?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 11:2)
Si honesta causa est convivii, reliquum ordinem disciplinae de causa aestimate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION