라틴어 문장 검색

ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se quisque sibi carus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 101:2)
ego vero et exspectabo ea quae polliceris, nec exigam nisi tuo commodo et erunt mihi pergrata, si solveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 3:1)
Mihi quoque, inquit Brutus, [et] exspectanda sunt ea quae Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius voluntarius procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo se tuo exacturum negat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 3:2)
itaque quoniam hic quod mihi deberetur se exacturum professus est, quod huic debes ego a te peto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 2:1)
videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis ad tertium miliarium consedisset eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:1)
ut si ego me a M'. Tullio esse dicerem, qui patricius cum Servio Sulpicio consul anno x post exactos reges fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:6)
Interim tertia fere vigilia exacta cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 6:1)
hoc ille tuus non vult omnibusque ex rebus voluptatem quasi mercedem exigit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 94:1)
et hanc quidem primam exigam a te operam, ut audias me quae a te dicta sunt refellentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 108:4)
eundemque ferunt haec quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in suum quicque fanum referret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:4)
operam exigendam, iusta praebenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 55:3)
Exercendum tamen corpus et ita afficiendum est, ut oboedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 103:2)
Conveniet autem cum in dando munificum esse, tum in exigendo non acerbum in omnique re contrahenda, vendundo emendo, conducendo locando, vicinitatibus et confiniis, aequum, facilem, multa multis de suo iure cedentem, a litibus vero, quantum liceat et nescio an paulo plus etiam, quam liceat, abhorrentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:1)
Quid, quod Theseus exegit promissum a Neptuno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 121:7)
hic labor meus hoc adsequetur, ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION