라틴어 문장 검색

et Aquilio constituisset in hortis esse familiarissimique eius ad eum frequenter per eos dies ventitaturos se esse dixissent, Latinis ipsis mane ad eum primus sororis filius venit Q. Tubero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:2)
Haec Scipio cum dixisset, L. Furium repente venientem aspexit, eumque ut salutavit, amicissime adprehendit et in lecto suo conlocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 28:1)
Quid enim mihi L. Pauli nepos, hoc avunculo, nobilissima in familia atque in hac tam clara re publica natus, quaerit, quo modo duo soles visi sint, non quaerit, cur in una re publica duo senatus et duo paene iam populi sint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 50:4)
Quo tamen e collegio laus est illa eximia C. Iulii, qui hominem nobilem, L. Sestium, cuius in cubiculo ecfossum esse se praesente mortuum diceret, cum ipse potestatem summam haberet, quod decemvirum sine provocatione esset, vades tamen poposcit, quod se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae de capite civis Romani nisi comitiis centuriatis statui vetaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 98:4)
Quis ignorabat Q. Pompeium fecisse foedus, eadem in causa esse Mancinum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:5)
ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut aequalem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:1)
cum quidem me audiente Salinatori, qui amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti, mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 15:2)
nihil ergo agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer optimi viri fili mei?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 21:5)
et P. Scipiones et avi tui duo L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium iuvenum fortunati videbantur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:4)
accipite enim, optimi adulescentes, veterem orationem Archytae Tarentini, magni in primis et praeclari viri, quae mihi tradita est cum essem adulescens Tarenti cum Q. Maximo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 51:3)
quanta fuit in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio Calatino!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 78:2)
Q. frater antiquissimam se senten- tiam sequi profitetur omnium populorum gentiumque consensu comprobatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.9)
Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 13:1)
At vero P. Decius ille Q. F., qui primus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum M. Valerio A. Cornelio consulibus a Samnitibusque premeretur noster exercitus, cum pericula proeliorum iniret audacius monereturque, ut cautior esset, dixit, quod extat in annalibus, sibi in somnis visum esse, cum in mediis hostibus versaretur, occidere cum maxuma gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 75:1)
Caeciliae Q. filiae somnio modo Marsico bello templum est a senatu Iunoni Sospitae restitutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 143:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION