라틴어 문장 검색

cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:3)
haec enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 28:2)
in quo primum insistit quasi ad repugnandum defensio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 96:3)
sed quia videtur illic quoque necessitatem hos status exsequendi facere qui negat, (is enim si dicat, non feci, coget adversarium coniectura uti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 99:1)
non enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 162:1)
quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 194:1)
constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 272:2)
nam et philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 282:1)
at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 323:1)
etiam partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea sint iudici, fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 20:2)
adversarii vero persona prope iisdem omnibus, sed e contrario ductis impugnari solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 23:2)
accidit autem interim hoc quoque, ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 26:3)
adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus timet cognoscentis verecundiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 28:4)
ut autem nostrum miserabilem, si vincamur, exitum, ita adversariorum superbum, si vicerint, utile est credi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 38:2)
dixit enim adversarius et fortasse persuasit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION