라틴어 문장 검색

Unde nunc nobis monstrandum est, hac gemina numerorum natura, quadratorum scilicet et parte altera longiorum cunctas numeri species cunctasque habitudines vel ad aliquid relatae quantitatis, ut multiplicium vel superparticularium et ceterorum, vel ad se ipsam consideratae, ut formarum, quas dudum in superiore disputatione descripsimus, informari, ut, quemadmodum mundus ex inmutabili mutabilique substantia, sic omnis numerus ex tetragonis, qui inmutabilitate perficiuntur, et ex parte altera longioribus, qui mutabilitate participiant, probetur esse coniunctus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De ea natura rerum, quae dicitur eiusdem naturae, et de ea, quae dicitur alterius naturae et qui numeri cui naturae coniuncti sint 1:8)
Vel si illum numerum, quo maior minorem superat, dividas eumque minori superponas quodque inde concrescit medium ponas, arithmetica medietas informatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:4)
sed quae tibi [causa] notior est, eam prius designare uerbis atque informare conabor, ut ea perspecta cum in contrariam partem flexeris oculos uerae specimen beatitudinis possis agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:15)
Qui cum ex alta prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit accommodat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:7)
Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 21장5)
si qua singulis vel etiam parvis adcommodata sunt, in ipso locum differam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장8)
pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장6)
At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Iudaeum refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장72)
Sunt etiam adversus morsus quaedam adcommodata, quale est Diogeni nigrum, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장125)
si ne id quidem est, quodlibet non pinguae ex iis, quae recentibus vulneribus accommodantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장7)
Cucurbitula quoque inciso vertice recte adcommodatur aut ex temporibus sanguis emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장219)
eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장15)
Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장5)
ceteris, quae ad vulnera adcommodantur, uti licet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장16)
Ac si exessus est, ante id foramen vel linamento vel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION