라틴어 문장 검색

quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quanquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 100:1)
nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα dixeruntque παράδειγμα ῥητορικη`ν ἐπαγωγήν.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 222:3)
quia vero interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 354:3)
hic potest videri deesse . Potuit enim sic constitui ratiocinatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 361:6)
quattuor tamen maxime generibus video constare amplificationem, incremento, comparatione, ratiocinatione, congerie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 157:2)
quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes, viderimus an satis proprio verbo significaverim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 169:1)
ergo, si ex alio colligitur aliud, nec improprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 170:5)
nonne usus est ratiocinatione, qua colligerent audientes, quantum illud esset quod inferebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 174:1)
Cornificius interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, praeterea sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 252:2)
multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt, eligere modo curae sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 132:2)
Euphranorem admirandum facit, quod et ceteris studiis inter praecipuos et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 172:3)
Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
Secunda temperabit, adversa comminuet et aliis admiranda despiciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 3:5)
Dabo, inquam, maximae famae et inter admiranda propositos, quos si quis corrigit, delet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 12:8)
non me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus admiranda uirtus;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION