라틴어 문장 검색

Quod facile evitabimus,si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit humus, et paleae superiectae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 2:3)
Paleis vero, quae paene omnibus regionibus, abundant, etiam gliscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 1:5)
Necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 22:2)
Itaque nisi potest affatim praeberi, non est gregi permittenda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 5:5)
Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus immissa praebenda sunt pocula, quibus nisi affatim satientur, pulmonariae fiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 7:1)
paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 9:7)
Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aves, ut habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, eaque subinde converrat, et alia stramenta quam recentissima reponat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 3:1)
deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 11:5)
quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:2)
deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:4)
Substernatur autem mundissima palea, vel molle fenum, id est, cordum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 2:4)
Cellas, in quibus incubitant, siccissimas esse oportet, substratasque habere paleas:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:3)
quo cum se affatim repleverunt, profluvio alvi, nisi celeriter succurritur, intereunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 2:3)
interea Latiaris repertum in publico Sabinum, velut recens cognita narraturus, domum et in cubiculum trahit praeteritaque et instantia, quorum adfatim copia, ac novos terrores cumulat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장5)
Suam quidem pudicitiam usque adeo prostituit, ut contaminatis paene omnibus membris nouissime quasi genus lusus excogitaret, quo ferae pelle contectus emitteretur e cauea uirorumque ac feminarum ad stipitem deligatorum inguina inuaderet et, cum affatim desaeuisset, conficeretur a Doryphoro liberto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 29장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION