라틴어 문장 검색

itaque omnia simul est aggressus et tecta murosque restituere et partim redimere servientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 479:1)
eodem tempore quo pridie, pluribus locis aggressus, cum oppidanos iam vires, iam tela, iam ante omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 51:1)
igitur operibus oppugnare urbem aggressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 300:1)
consul iam munimentis quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 52:1)
mundam urbem primum vi cepit, nocte ex improvise aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 560:1)
Boeotorum iuventute, quae pars cum Romanis stabat, rem aggressus legatus a moenibus abscessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 605:1)
atque ita media nocte profectus ut prima luce aggressus falleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 707:1)
ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantis per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum quantum accelerare poterat effuso agmine isset, improviso aggressus est Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 717:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION