라틴어 문장 검색

Plurimas etiam minas et terrores civibus inferens, interdum vitam et salutem et omnem gratiam ab eo consequi, si redderent urbem, promittebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:9)
Camerarii autem illius capti et retenti, minis verberumque terroribus coacti, pecuniam patriarchae subterratam professi sunt ad viginti millia Byzantiorum auri;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 125:3)
De quibus rex et omnes qui cum eo erant non solum admirati, sed et terrore concussi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 127:5)
Tandem terrore mortis attoniti Longobardi, celeritate equorum in fugam conversi sunt, miseros pedites et itinere fessos deserentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:7)
Erat his diebus regina et uxor Baldewini in ipsa civitate Japhet, quae etiam terroribus attonita et dolore mortis dilectissimi regis, pariter fugam cum caeteris meditabatur inire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:5)
Ab ipso vero die tertiae feriae dum sic in superbia et elatione suae multitudinis immobiles Sarraceni persisterent, et multis armorum terroribus Christianum populum vexarent, sexta feria appropinquante, rex Baldewinus in tubis et cornibus a Japhet egrediens, in manu robusta equitum et peditum virtutem illorum crudeli bello est aggressus, magnis hinc et hinc clamoribus intonantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:1)
et rex statim apprehensos armigeros coegit minis et terroribus suppliciorum ut omnem rem gestam aperirent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:11)
viamque per montana universi insistentes, qui erant in comitatu, immenso stridore tubarum et cornuum intonantes, universa loca montium et vallium non parvo terrore concusserunt, per quae in virtute sua transituri erant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:10)
alii vero consiliis Gerhardi acquiescere, nunc absente rege, acclamabant, nimio terrore concussi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 22:4)
ac minis et terroribus animos et corda cunctorum infregerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:6)
Nam terrores et minae gentilium multum repressae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 68:4)
Jam tres septimanae hujus obsidionis et expugnationis ante regis adventum transierunt, cum nec machinis aut aliquibus mangenarum quassationibus aut terroribus urbs adeo concuti aut superari potuit, ut portae Bertranno aperirentur, nisi regis praesentia adfuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 22:3)
Et cogebant iidem Turci universas urbes et munitiones in circuitu magnis minis et terroribus, ne quid venale Christianis afferretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 82:6)
Nec mora, Turci, qui a rege ex Galilaea fugati, civitates et municipia regis Graecorum expugnata et attrita, praeda et spoliis in nihilum redegerant, ejusdem civitatis moenia aggressi, obsidionem in circuitu locaverunt, plurimam vim, minas et terrores civibus inferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:2)
Timere itaquedebemus Deum cum virtute et sapientia, ut omnes terrores vidicamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION