라틴어 문장 검색

Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest, quia, Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit, quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 34:1)
Hae copiae tam sagaciter solerterque diversis locis insulisque disponebantur, ut hostes, quemnam locum insulamve potissimum adorirentur, ubinamve belli inferendi initium fieret, diu ambigebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.30)
multique, qui jam stipendia fere emeriti fuerant, exigua conducti mercede, apud exercitum diutius manere, et pro patria pugnando vulnera martia pati, haudquaquam ambigebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.38)
'Ambigitur quid enim?
(호라티우스의 첫번째 편지, 189)
Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert Paccuuius docti famam senis, Accius alti,dicitur Afrani toga conuenisse Menandro,Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,uincere Caecilius grauitate, Terentius arte.
(호라티우스의 두번째 편지, 124)
"Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo - numquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae - sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias adfinium ac pium parentis errorem intellegeres, cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo dicens aliquid cum apostolo:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:34)
Pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam et primam Dei sententiam secunda evangelii lege mutares.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:15)
quam bene si videat, iam rebus quisque relictis naturam primum studeat cognoscere rerum, temporis aeterni quoniam, non unius horae, ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 28:7)
Quis enim ambigat Matrem Deum terram haberi?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 8:1)
Probo, inquit, mi Aviene, quod ea de quibus ambigis clam te esse non pateris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 3:2)
Quis enim ambigat eum qui diverso vino utitur in repentinam ruere ebrietatem necdum hoc potus copia postulante?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 7:2)
Nec enim ambigit cuius cibi qualitate possessus sit, cum unum sumpserit, et ita fit ut noxa, cuius causa deprehensa sit, facile vitetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 10:2)
Ergo in primo rerum ortu intellegamus, cum ceteris animantibus quae solo semine nascuntur, de quibus non ambigitur quin prius fuerint quam semen suum, aves quoque opifice natura extitisse perfectas:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 14:1)
spemque dedit dubiae menti dubitativa enim fuerat Didonis oratio dicendo 'si non pertaesum thalami taedaeque fuisset'. ergo iam non ambiget de quo dubitabat, sed sine respectu pudoris palam aget.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 551)
et 'plura' deest 'dicere', ut esset 'desine plura dicere'. quod nunc instat agamus centurionem placemus, nam canere otiosorum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 662)

SEARCH

MENU NAVIGATION