라틴어 문장 검색

Verumtamen cum in hac tali amicitia, quam vel libido commaculat, vel avaritia foedat, vel incestat luxuria, tanta ac talis experiatur dulcedo;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:34)
Dicatur itaque amicitia alia carnalis, alia mundialis, alia spiritalis.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:40)
Verum amicitiae carnalis exordium ab affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:44)
nihil que hac amicitia dulcius arbitrantur, nihil iudicant iustius;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:3)
idem velle et idem nolle, sibi existimantes amicitiae legibus imperari.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:4)
Haec itaque amicitia nec deliberatione suscipitur, nec iudicio probatur, nec regitur ratione;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:5)
At amicitia mundialis, quae rerum vel bonorum temporalium cupidine partitur, semper est plena fraudis atque fallaciae;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:10)
Quam amicitiam quidam eleganti versu ita derisit:
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:17)
Attamen vera amicitia nullo modo dicenda est, quae commodi temporalis causa suscipitur, et servatur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:21)
Amicitia enim spiritalis quam veram dicimus, non utilitatis cuiusque mundialis intuitu, non qualibet extra nascente causa, sed ex propriae naturae dignitate, et humani pectoris sensu desideratur;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:22)
In ipsa namque vera amicitia itur proficiendo, et fructus capitur perfectionis illius dulcedinem sentiendo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:27)
Amicitia itaque spiritalis inter bonos, vitae, morum, studiorum que similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis cum benevolentia et caritate consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:1)
Ubi talis est amicitia, ibi profecto est idem velle et idem nolle, tanto utique dulcius, quanto sincerius;
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:3)
Hanc nempe amicitiam prudentia dirigit, iustitia regit, fortitudo custodit, temperantia moderatur.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:6)
Nunc autem si de eo quod primum quaerendum putasti, videlicet quid sit amicitia, satis datum existimas, edicito. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION