라틴어 문장 검색

Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 9:2)
Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 12:1)
Quam autem sit pulchrum, exigua haec spernentem et minima, ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius Cato monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:2)
Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 8:1)
Arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extimarum diffundit, excellenter accrescens, Alamannorum reges et populi formidantes, per oratores quos videtis, summissis cervicibus, concessionem praeteritorum poscunt et pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:1)
et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more collato, virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum (licet diversis temporibus) duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 2:2)
Cuius rei finis arduus videbatur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 26:1)
hac animati fiducia, quod nos per disiunctissimas terras arduae necessitates adstringunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 6:2)
Hanc Galliarum plagam ob suggestus montium arduos, et horrore nivali semper obductos, orbis residui incolis antehac paene ignotam, nisi qua litoribus est vicina, munimina claudunt undique natura velut arte circumdata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 1:1)
A summitate autem huius Italici clivi, planities ad usque stationem nomine Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior, aegreque superabilis, ad Matronae porrigitur verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis dedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 6:1)
Superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio, Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis, iturus auxilio, in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte deleta, Hannibalem sequi nequiens, triduo ante transito Rhodano, ad partes Italiae contendentem, navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo, degressurum montibus apud Genuam observabat, Liguriae oppidum, ut cum eo (si copiam fors dedisset) viarum asperitate fatigato decerneret in planitie.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 10:1)
quibus Massilia iungitur, cuius societate et viribus in discriminibus arduis fultam aliquotiens legimus Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 14:4)
Post quae ut ardua et seria terminata, ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile quo quantoque ardore, principalium rerum notitiam celsam indagans, et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens, per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 6:1)
Quod autem per omne tempus imperil, nec in consessum vehiculi quemquam suscepit, nec in trabea socium privatum asscivit, ut fecere principes consecrati, et similia multa elatus in arduum supercilium, tamquam leges aequissimas observavit, praetereo, memor ea me rettulisse cum incidissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 12:1)
Deinde intra septem montium culmina, per acclivitates planitiemque posita urbis membra collustrans et suburbana, quicquid viderat primum, id eminere inter alia cuncta sperabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION