라틴어 문장 검색

Numerus civium et capita censu, urbium et oppidorum amplitudo tabulis excipi possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:3)
Maior, collegis ut par sit ad omnia regis, Quicquid habet census, dat eis sicut intimus eius, Plus aliis factus sibi consiliarius aptus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:8)
"Huc ego mittebar, ueluti pro sorte uidebar Iussa, ferens mecum censum, dare quem fuit aequum, Scilicet agnellum pinguem satis atque tenellum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:8)
Sic euaserunt animalia, quod timuerunt, Vulpis et hoc sensu sunt omnia libera censu.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:16)
Igitur si quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas id tibi diuinitus inlaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:7)
Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:9)
ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:12)
Atqui praetura magna olim potestas, nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:24)
Mercello simili confidentia Flaccum, municipem suum, adiuvant:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:11)
neque se neque reliquos municipes pati posse C.
(카이사르, 내란기, 1권 13:3)
Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem vulgo procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat.
(카이사르, 내란기, 1권 74:1)
Summa omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui domum redierunt censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium C et X.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 29장3)
mucrone cruento se iactent alii, studeant feritate timeri addictoque hominum cumulent aeraria censu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:121)
Interea Germanico per Gallias, ut diximus, census accipienti excessisse Augustum adfertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장1)
Igitur huc intendit, missis ad census Galliarum P. Vitellio et C. Antio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION