라틴어 문장 검색

quod efficitur hac etiam conclusione rationis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:4)
et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est convenienter naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:4)
physicae quoque non sine causa tributus idem est honos, propterea quod, qui convenienter naturae victurus sit, ei proficiscendum est ab omni mundo atque ab eius procuratione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 95:1)
Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 12:8)
hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 20:5)
ergo id est convenienter naturae vivere, a natura discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 56:11)
Equidem in omnibus istis conclusionibus hoc putarem philosophia nobisque dignum, et maxime, cum summum bonum quaereremus, vitam nostram, consilia, voluntates, non verba corrigi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 71:2)
ita fit illa conclusio non solum vera, sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 74:2)
Zenonisque brevis et acutulas conclusiones in eam partem sermonis quam modo dixi differemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 18:2)
Istum enim locum totum illa vetus Zenonis brevis et ut tibi videbatur acuta conclusio dilatavit * . Zeno enim ita concludit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 22:1)
Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, convenienter naturae vivere, id habet hanc, ut opinor, sententiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 16:1)
Quod carmen artificiosa verborum conclusione aptius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 34:2)
tum autem alii conclusionem orationis et quasi perorationem conlocant, alii iubent, ante quam peroretur, ornandi aut augendi causa digredi, deinde concludere ac perorare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:6)
Haec igitur duo, vocis dico moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 174:2)
propositioque quid sis dicturus et ab eo, quod est dictum, seiunctio et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION