라틴어 문장 검색

Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon.
북쪽 임금은 영화로운 땅으로도 쳐들어가 수만 명을 쓰러뜨리지만, 에돔과 모압과 대부분의 암몬인들, 바로 그들은 그의 손을 피할 것이다. (불가타 성경, 다니엘서, 11장41)
Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.
그 부인은 자기에게 일어난 일을 알았기 때문에, 두려워 떨며 나와서 예수님 앞에 엎드려 사실대로 다 아뢰었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장33)
Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.
그래서 사람들이 아이를 예수님께 데려왔다. 그 영은 예수님을 보자 곧바로 아이를 뒤흔들어 댔다. 아이는 땅에 쓰러져 거품을 흘리며 뒹굴었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장20)
Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit.
그 부인은 더 이상 숨어 있을 수 없음을 알고 떨며 나와서 예수님 앞에 엎드려, 자기가 무슨 까닭으로 예수님께 손을 대었으며, 또 어떻게 즉시 병이 나았는지 온 백성 앞에서 아뢰었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 8장47)
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt, idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
그들은 역겨운 짓을 저질렀으니 부끄러워해야 하는데도 전혀 부끄러워하지 않고 얼굴을 붉힐 줄도 모른다. 그러므로 그들은 쓰러지는 자들 가운데에서 쓰러지고 내가 그들을 징벌할 때 넘어지리라. 주님이 말한다. (불가타 성경, 예레미야서, 8장12)
Bene filius diaboli patrem tuum imitaris qui superbiendo intumescens caelo corruit et, mendacio suo humanum genus involvere gestiens, plurimos suae poenae obnoxios fecit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:4)
Plurimum miror et miranda res est quod ad tantam rerum turbationem ipsa non deficiunt elementa, nec mundus corruit ipse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:2)
Jamque alta coeli moenia corruunt, Et vestra tandem pagina (proh nefas!)
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:17)
sic corruit olim Assyriae Imperium, sic magnae Persidis imis
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 15:6)
vel si qui eorum quos eligendos dixisti, aut in ea ipsa vitia, aut in alia forte deteriora corruerint, qualis eis servanda sit fides, qualis exhibenda gratia.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:5)
Nam qui velut infrenes his passionibus acti semper feruntur in praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus amicitia, teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:35)
quae sic tentata non cessit, sic arietata non corruit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:38)
Tandem fessa, tremens, admirans, uirgo dietam Explet et eterni supprema palacia regis Intrat et expleti superata mole laboris Letatur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:7)
Tunc uirgo, genibus flexis et supplice uultu, Submisse uocis modulo gestuque timentis Supplicat eterno regi, uerbumque salutis Prelibat, mixtaque tremunt formidine uerba.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:3)
Morbida, mesta, tremens, fragilis, longeua Senectus, Innitens baculo nec mentis robore firma, Bella mouet bellique nouo iuuenescit in estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION