라틴어 문장 검색

Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis - Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae - cantantes sublime ferent ad sidera cycni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS18)
Sin armenta magis studium vitulosque tueri aut ovium fetum aut urentis culta capellas, saltus et saturi petito longinqua Tarenti et qualem infelix amisit Mantua campum, pascentem niveos herboso flumine cycnos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:8)
multa Dircaeum levat aura cycnum, tendit, Antoni, quotiens in altos nubium tractus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 23)
o testudinis aureae dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, o mutis quoque piscibus donatura cycni, si libeat, sonum, totum muneris hoc tui est, quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 34)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent;
(세네카, 아가멤논 12:5)
ipsius opus est vulneri et ferro iuvius mortem coactus integer Cycnus pati nec unus una Geryon victus manu.
(세네카, Hercules Furens 7:16)
'contentus niveis semper vectabere cycnis, nec te fortis equi ducet ad arma sonus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 318)
item cycni nullis dant nisi nautis, sicut lectum est in ornithogonia, cycnus in auguriis nautis gratissimus ales:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3935)
cycnos tamen habere divinationem etiam Cicero in Tusculanis libro primo docet ut cycni, qui non sine causa Apollini dicati sunt, sed quod ab eo divinationem habere videantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3937)

SEARCH

MENU NAVIGATION