라틴어 문장 검색

Instantiae clandestinae sunt illae quae exhibent gradum nonnullum debilem et infimum consistentis in fluido;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:4)
eam vero in corporibus homogeneis (qualia sunt liquida) esse debilem et infirmam, in corporibus vero, quae sunt composita ex heterogeneis, magis esse vividam et fortem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:17)
Itaque manifestum est formam coitionis esse quippiam quod in magnete sit vividum et robustum, in ferro debile et latens.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:10)
vi scilicet majore caloris genitalia in sexu masculo protrudente in exterius, ubi in femellis nimis debilis est calor quam ut hoc facere possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 284:3)
quo longius ab ea absint, debilius et tardius (ut fit in attractionibus magneticis);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:6)
fiat experimentum in sclopetis, utrum sclopetus, pro tanto spatio quo emittat pilam in linea directa, sive (ut vulgo loquuntur) in puncto blanco, debiliorem edat percussionem ejaculando in supra, ubi Motus Ictus est simplex, quam desuper, ubi Motus Gravitatis concurrit cum Ictu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:14)
Observatione plane dignum est nullam esse animi passionem tam debilem quin superet et in ordinem redigat timorem mortis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:11)
Si compatiatur afflictis, nobilitat sua praecordia, quae non secus atque celebrata illa arbor per sua vulnera balsamum exudat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:44)
Factio inferior et debilior in coniunctione plerunque firmior et constantior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:7)
Manus debiles et genua dissoluta mulier, quae non beatificat virum suum.
(불가타 성경, 집회서, 25장32)
Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
(불가타 성경, 말라키서, 1장14)
mundus igitur est novus, ergo non est aeternus, cum novum et aeternum non se compatiantur in eodem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:9)
Maior patet, quia prioritas et posterioritas naturae et simultas durationis compatiuntur se.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:8)
Eius autem, quae victu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem vindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium19)
Eius autem, quae uictu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem uindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION