라틴어 문장 검색

nunc, quoniam tuum pretium novi, inlicitatorem potius ponam quam illud minoris veneat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 2 1:5)
mihi crede, nihil ex ista provincia potes quod iucundius sit deportare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 15 2:4)
qua re, Cicero mi, persevera constanter nos conservare et Sulpici successori nos de meliore nota commenda, quo facilius tuis praeceptis obtemperare possimus teque ad ver libentes videre et nostra refigere deportareque tuto possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 29 1:6)
nam simul atque erunt captae, qui alant eas et deportent habes eos, quos ad Sittianam syngrapham misi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 4:9)
A te idem illud peto ut de loco, quo deportet frumentum, et de tempore Avianio commodes, quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praefuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 75 2:1)
mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportaret, ut ibi te plane confirmares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 5 1:6)
ita mendose et scribuntur et veneunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 8:5)
curat Chrysogonus ut eius bona veneant statim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장3)
eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo venire potuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 2:2)
VT AVT EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 3:2)
sin autem constat contra omnis non modo veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 3:9)
numquid hic aliud videtis obstare Roscio nisi quod patris bona venierunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 3:4)
quod si id vos suscipitis et eam ad rem operam vestram profitemini, si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum liberi quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 1:1)
cuius vero bona venierunt, cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est, is non modo ex numero vivorum exturbatur, sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:5)
etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION